- HONORARII Ludi
- HONORARII Ludiapud Suet. Aug. c. 32. Ne quod autem maleficium negotiumve impunitate vel morâ elaberetur, XXX. amplius dies, qui Honorariis Ludis occpabantur, actui rerum accommodavit: Festo Liberalia sunt, Casaub. Ludi, qui ad honorem edentium pertinerent. Cum enim triplex olim Ludorum et Agonum exhibendorum causa esset, Deorum religio, mortuorum ὁςία et edentium honos: ultimi hi sequiori aevo tam frequentes facti sunt, ut temporibus Aug. nemo aliquem honestiorem in Rep. locum sortiretur, quin magnam patrimonii partem, in editione spectaculorum, impenderet aut impendisset, sicque ab honoribus Deorum et mortuorum ad honores viventium, Quaesturassc. Magistratus, et Flaminia ac Sacerdotia, Ludi ii transiêrunt, Tertull. de Spect. Sed et, quia Aug. principatu plurimi Magistratus Praetores erant, a maiori parte Honorarii Ludi, quasi Praetorii, ita potuêrunt dici, ut Ius honorarium, κατ᾿ ἐξοχην` appellatum est ius Praetorium, et ipsi Praetores honoratus Magistratus, Ovid. Fast. l. 1. v. 52.Verbaque honoratus libera Praetor habet.Etsi, ut dictum, non de solis Praetorum ludis Suet. accipiendus sit. Eodem referas Ludos privatos, eidem in Ner. dictos, qui a Magistratibus aut Sacerdotibus propriâ pecuniâ honoris sui gratiâ edi solebant. Item, quos extra ordinem, in honorem Principis, ex ambitioso aliquo decreto Senatus edi consuevisse, legimus passim vide Casaub d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.